monumenta.ch > Plinius > sectio 83

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 83
{LIX} Glaucion in Syria et Parthia nascitur, humilis herba, densis foliis fere papaveris, minoribus tamen sordidioribusque, odoris taetri, gustus amari cum adstrictione. granum habet crocei coloris. hoc in olla fictili luto circumlita in clibanis calfaciunt, deinde exempto sucum exprimunt eiusdem nominis. usus et suci et foliorum, si terantur, adversus epiphoras, quae universo impetu cadant. hinc temperatur collyrium, quod medici dia glauciu vocant. - (lactis quoque ubertas intermissa restituitur; sumitur huius rei causa ex aqua). -